| |
| | COMMENTARIA IN QUATUOR LIBROS SENTENTIARUM -- Lib. I, d. 31, p. II, a. 1, q. 3: S. BONAVENTURAE |
 | | TERTIO QUAERITUR, quare aeternitas approprietur Patri, species Imagini et usus Muneri. |
 | | Quia omnes divinae personae simul aeternae sunt et coaequales; et aeternitas abstrahit ab actu personae: ergo non est appropriabilis. |
 | | Congrue appropriatur aeternitas Patri propter carentiam principii; usus, ut dicit generaliter actum voluntatis, Spiritui sancto propter modum emanationis, id est secundum volutatem; Filio autem species, quia species dicit similitudinem, rationem cognoscendi, et pulcritudinem: quae omnia illi congruunt, quia emanat per modum naturae. |
| www.franciscan-archive.org /bonaventura/opera/bon01543.html (2813 words) |
|