| |
| | Life of Lucius Sergius Catilina |
 | | Interea Catilina cum expeditis in prima acie uorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia prouidere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatus. |
 | | Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo diuorsius, alis alibi stantes, sed omnes tamen aduorsis uolneribus conciderant. |
 | | Catilina uiro longe a suis inter hostium cadauera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat uiuos, in uoltu retinens. |
| users.ipa.net /~tanker/catiline.htm (1557 words) |
|