| |
| | Ammianus: Liber XXVI (Site not responding. Last check: 2007-10-12) |
 | | et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missis qui eum venire ocius admonerent, diebus decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse extis Romae inspectis haruspex edixerat Marcus. |
 | | quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo cognoscitis. |
 | | At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad imperii consortium oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc equestris militiae rector respondit fidentius «si tuos amas» inquit, «imperator optime, habes fratrem, si rem publicam, quaere quem vestias». |
| www.gmu.edu /departments/fld/CLASSICS/ammianus26.html (4684 words) |
|