| |
| | SALMUS4 TEXT |
 | | Nam quemadmodum in septem sonis Diapason ostensum est, a sex illorum Diatessaron in acutum protrahi posse, qui sunt primus, secundus, tertius, quintus, sextus, septimus: et quartum praeteriri, neque in eo reperiri posse: sic etiam in lusu ipso praeteritur quarta dictio, quae ociosa est; quod non ita euenit in harmoniae instrumentalis compositione. |
 | | Sed tamen Diapente, et Diatessaron non sunt eiusdem speciei, quoniam Diatessaron est primae, Diapente vero in Harmonica diuisione primae, in Arithmetica quartae: atque idem in omnibus alijs constanter inueniri contingit. |
 | | Asserit autem Diatessaron duobus tonis, et dimidio constare; quare illius spatium in sexaginta constituit vnitatibus, ex quibus acutissimo, et medio interuallo generis Diatoni incitati vigintiquatuor tribuit; tertio vero, et grauissimo duodecim reliquas assignat; quod ex duobus tonis, et dimidio consistit. |
| www.music.indiana.edu /tml/16th/SALMUS4_TEXT.html (16865 words) |
|