| |
| | hermanni contracti de musica |
 | | Quare autem non ultra quadruplum extendatur, vel infra sesquitercium coartetur, haec est ratio: quod cum diapente et diatesseron unum diapason perficiant, diapason autem V tonis et duobus semitoniis, diapente vero tribus tonis et semitonio, diatesseron duobus tonis constet et semitonio, diapason autem duplicetur non erunt deinceps consonantiae quae extensiores sint quadruplo, aut contractiores sesquitercio. |
 | | Cum ergo diapente ac diatesseron differentia sit tonus, ipseque quamvis a consonantiis exclusus consonantias tamen iungat; videamus an ipsius quoque proportio Pythagoricis malleis producta in his primis lateat seminibus. |
 | | Differt autem, F a B, quia F a se ipsa media et in acutum diapente, et in grave deorsum diatesseron potest mittere; B sola inter omnes voces a se ipsa media nec sursum diapente intendit, nec deorsum diatesseron remittit; unde a quibusdam ignobilis vocatur, unde etiam nec in ordine suo deuteri saeculorum amen recipit. |
| assel.flaez.ch /hermannus/musica.html (6914 words) |
|