| |
| | Easter 3 |
 | | Deus, qui errántibus, ut in viam possint redire justítiæ, veritátis tuæ lumen osténdis : da cunctis qui christiana professióne censéntur, et illa respuere, quæ huic inimica sunt nómini ; et ea quæ sunt apta, sectari. |
 | | Et vox de throno exívit, dicens : Laudem dícite Deo nostro, omnes Sancti ejus, et qui timétis Deum, pusilli et magni. |
 | | Amen dico vobis, * quia plorabitis et flebitis vos : mundus autem gaudebit, vos vero contristabímini, sed tristítia vestra convertétur in gáudium, allelúja. |
| www.breviary.net /propseason/easter/propseasoneast3.htm (3812 words) |
|