| |
| | Cicero: Pro L. Flacco |
 | | [31] Quod si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen huius diligentia reprehendenda non esset. |
 | | [101] Et, si prodesse L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis, provinciis gravissimis dignum suis maioribus praestitit, prosit quod hic vobis videntibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes, prosit etiam senatus populique Romani praeclara et vera laudatio. |
 | | Si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? |
| www.thelatinlibrary.com /cicero/flacco.shtml (9590 words) |
|