| |
| | Livy: Book XXXVIII |
 | | Itaque cum aperta ui parum procederet consuli res, cuniculum occultum uineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. |
 | | Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. |
 | | At hercule iidem nosmonente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuissetcum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus. |
| www.thelatinlibrary.com /livy/liv.38.shtml (13689 words) |
|