| |
| | The Electronic Grosseteste: Texts |
 | | Ipse igitur qui se hominem ad hunc usum factum pro homine dedit, genus humanum emit et, quia emendo ad pristinam libertatem reduxit, non solum dicitur emisse, sed eciam redemisse, non quia iterato emit, sed quia ad iteratum libertatem emit, sicut resurgere dicitur non quia iterato ad vitam surgit, sed quia ad vitam iteratam surgit. |
 | | 9ra: Emit autem Filius Dei humanum genus a diabolo, violento et iniquo tortore, et a Deo Patre, iusto punitore, quia dedit se hominem in manus diaboli qui per menbra sua eum ut voluit occidit. |
 | | 9rb: Emit itaque et redemit Filius Dei genus humanum a Deo Patre velud a iusto rege, et a diabolo velud a violento tortore, dans se hominem in precium. |
| www.grosseteste.com /cgi-bin/dicta-display.cgi?dictum=10 (514 words) |
|