| |
| | [No title] |
 | | XVII Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, alvus hic ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. * I; cerussae elotae P. * VI; plumbi eloti P. * VIII; ovis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. |
 | | Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut vitentur omnia inflantia. |
 | | XVIII Proxima sunt ea, quae ad partes obscaenas pertinent, quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum volumine atque sermone iactentur: apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus. |
| www.centrumlatinitatis.org /testi_latini/Celsi/DeMedicina6.txt (10215 words) |
|