| |
| | Digesta Iustiniani : Liber 8 ( Mommsen & Krueger ) (Site not responding. Last check: 2007-09-08) |
 | | Si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil contra servitutem facere: sin vero heliocamino vel solario, dicendum erit, quia umbram facit in loco, cui sol fuit necessarius, contra servitutem impositam fieri. |
 | | Haec lex traditionis "stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint" hoc significat impositam vicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum, non illud, ut etiam emptor stillicidia suscipiat aedificiorum vicinorum: hoc igitur pollicetur venditor sibi quidem stillicidiorum servitutem deberi, se autem nulli debere. |
 | | Loci corpus non est dominii ipsius, cui servitus debetur, sed ius eundi habet. |
| web.upmf-grenoble.fr /Haiti/Cours/Ak/d-08.htm (8424 words) |
|