| |
| | PETRUS ABAELARDUS: DIALOGUS INTER PHILOSOPHUM, IUDAEUM ET CHRISTIANUM |
 | | Iudaeus: Lex ista, quam sequimur, si, ut credimus, a Deo nobis data sit, arguendi non sumus ei obtemperando, immo de obedientia remunerandi, et qui eam contemnunt, vehementer errant; quod si vos eam cogere non possumus a Deo datam fuisse, nec vos hoc refellere valetis. |
 | | Saepe etiam, sicut nosti, in ipsis legis operibus, quae in hac tantum vita celebrantur, lex adiungere solet: Legitimum sempiternum erit nobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. |
 | | Lex quippe vestra, quae tantum in hac vita vel impletionis vel transgressionis suae persolvit merita et hic solummodo in utroque remunerationem habet, sic ad hanc vitam corporalem accommodat cuncta, ut nihil secundum animare mundum vel immundum censeat nec purificationes aliquas ad immunditiam animarum, quas proprie peccata nominamus, ipsa referat. |
| www.thelatinlibrary.com /abelard/dialogus.html (18545 words) |
|