| |
| | Thomas de Aquino, Liber contra impugnantes Dei cultum et religionem, pars 5 |
 | | Secundo, quia etsi diversae auctoritates de singulis quae colligunt, loquuntur, non tamen potest haberi quod omnes conditiones praedictae in eisdem congregentur; sed forte multi erunt seductores nuntii Antichristi, quorum alii erunt religiosi, alii litterati, alii famosi in consiliis, et sic de aliis: et forte non erunt aliqui de numero eorum in quibus omnia praedicta conveniunt. |
 | | Tertio, quia etsi inter istos invenirentur, non tamen inter eos solos, ut probatum est. |
 | | VII, 16 super illud, a fructibus eorum cognoscetis eos, dicit Glossa: non a veste, sed ab operibus: quod de manifestis accipit. |
| www.corpusthomisticum.org /oci5.html (6842 words) |
|