| |
| | Bacon: Distributio |
 | | Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus. |
 | | Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea quae habetur, multis rebus: fine sive officio, ipsa mole et congerie, dein subtilitate, etiam delectu et constitutione in ordine ad ea quae sequuntur. |
 | | Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturae liberae ac solutae (cum scilicet illa sponte fluit et opus suum peragit), qualis est historia coelestium, meteororum, terrae et maris, mineralium, plantarum, animalium; sed multo magnis naturae constrictae et vexatae; nempe, cum per artem et ministerium humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur. |
| www.thelatinlibrary.com /bacon/bacon.distributio.shtml (2863 words) |
|