| |
| |
Vaticanum II: Decretum de Ecclesiis Orientalibus Catholicis |
 | | ORIENTALIUM ECCLESIARUM instituta, ritus liturgicos, traditiones ecclesiasticas atque vitae christianae disciplinam Ecclesia catholica magni facit. |
 | | [15] Presbyteri quoque latini ritus, [81] secundum facultates quibus gaudent circa ministrationem huius sacramenti, valent illud etiam fidelibus Ecclesiarum Orientalium ministrare, sine praeiudicio ritui, servatis quoad liceitatem praescriptis iuris sive communis sive particularis. |
 | | Haec mitior communicationis in sacris cum fratribus Ecclesiarum Orientalium seiunctarum ratio vigilantiae et moderamini hierarcharum locorum committitur, ut, collatis inter se consiliis, et, si casus ferat, auditis etiam hierarchis Ecclesiarum seiunctarum, opportunis efficacibusque praeceptis et normis christianorum moderentur conversationem. |
| stjosef.at /concilium/orientalium_ecclesiarum.htm (2296 words) |
|