| |
| | Frontinus: Strategemata II (Site not responding. Last check: 2007-10-26) |
 | | Gastron[ius] Lacedaemonius, cum [in] auxilio Aegyptiis adversus Persas venisset et sciret firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timeri, commutatis armis Graecos in prima posuit acie et, cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum: Persae cum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitudine,quam ut Graecorum expaverant, cesserunt. |
 | | Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensiumraperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu captivarum in conspectu locatis: qua facie decepti Megarenses tamquam suis et cum successu renavigantibus effuse obvii inermesque rursus oppressi sunt. |
 | | Persae, qui et navigia et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt: subito itaque oppressieodem die et navali et pedestri proelio victi sunt. |
| www.gmu.edu /departments/fld/CLASSICS/frontinus.strat2.html (7487 words) |
|