| |
| | TINPRO TEXT |
 | | Et quamvis ita sub proportione dupla, 2 minimae pro una ponuntur, non tamen propter hoc ut indocti gariunt semiminimae sunt, sicut 2 maximae pro una, 2 longae pro una, 2 breves pro una, 2 semibreves pro una, sub hac proportione scribuntur aut proferuntur, nec tamen inde semimaximae, semilongae, semibreves, semisemibreves dicuntur. |
 | | Ab hac tamen regula si compositor velit, dupla et sesquialtera excipiuntur; namque pro signo [-170-] etiam minimae illius, ac omnes notae istius, ut suis praeostensum est locis, quovis colore implentur aut in oppositum aliarum vacuae dimittuntur. |
 | | In quo superflue, quia pro signo sufficit notarum impletio diminutus, quia licet signo cyphrali indigeret unica cyphra non satisfaceret, et inordinatus, quia quod propendum est, supponit cunctis esse perhibetur. |
| www.chmtl.indiana.edu /tml/15th/TINPRO_TEXT.html (4842 words) |
|