| |
| | [No title] |
 | | Puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu; [2] plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moueri uetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et flammam abisse. |
 | | Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad stirpem, fratri similior quam patri.' [6] His aliisque increpando iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. |
 | | [4] Mouet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod uiros, quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos. |
| www.hhhh.org /perseant/libellus/texts/livius/auc01.html (14926 words) |
|