| |
| | CONNOV TEXT |
 | | Verum Angli, Francigenae, et Alemanni utuntur his: ut, re, mi, fa, sol, la, quas quidem ex hymno illo Ut queant laxis, quoad primum eius versum, aiunt sumptas, de quo ad praesens non curo. |
 | | Qua postea supra dictum asserem posita, tunc in quattuor angulis eius immobiliter affixa, singula puncta, quibus nunc iuxta legem mensurae ascriptae sive appositae sunt litterae, acu perforentur, vestigiis asseri impressis ut sic in eo pateat mensura; et reddit in idem sufficitque artificibus, qui aliunde clavichordia facere norunt. |
 | | Congruum quippe videtur, ut sicut octo partibus continetur, quidquid dicitur, sic octo modis moderetur omne quod cantatur. |
| www.music.indiana.edu /tml/15th/CONNOV_TEXT.html |
|